Trenta privilegis de la vila de Vila-real
20 de maig de 2008
Incorporem un conjunt de 30 privilegis i disposicions reials dels segles XIII i XIV atorgades per diversos monarques a la vila de Vila-real, transcrits l'any 1999 en la seua major part a partir de les matrius dels documents conservades als registres de cancelleria, a l'Arxiu de la Corona d'Aragó, a Barcelona
Petrus.
Concedimus vobis, un[iver]sis populatoribus ville Regalis, et habentibus hereditatem in eodem loco, quod possitis [emere] cuicumque [vel] q[ui]buscumque personis volueritis consimilibus vestris, terciam partem totius hereditatis quod ha[betis] in predicto loco [contra] [.....] [durare] volumus per decem annos a tempore citra, quo vobis dicte hereditates [con]cesse fuerunt.
E[lap]sis vero ipsis decem annis, po[ssi]tis omnia ipsas hereditates dare, vendere, impignorare [et] alienare quibuscumque personis [vo]lueritis, excep[tis] [militi]bus, [sanctis] [et] personis religiosis.
Datum Barchinone, [VIº] [kalendas] [ianuarii] anno Domini Mº. CCº. octuagesimo.
Noverint universi, quod coram nobis, Iacobus, Dei gratia et cetera, comparuerunt nunciis seu procuratoris Ville Regalis, exponentes et humiliter suplicantes ut, cum locus predictus, eo quod non est muratus nec vallatus, nec ad eo fortis, quod per homines dicti loci posset deffendi vel tueri aliquotenus propter guerram fuerit de relictus dignaremur eis, ad certum tempus, pro construendo muro in dicto loco, ad deffensionem eiusdem, redditus dicti loci concedere ac etiam assignare, dictis nunciis seu procuratoribus per se in dicta universitate astringentibus quod finito dicto tempore dictus redditus, loco predicto valebunt nobis plus in medietati quam odie valeant ut inferius declaratur.
Unde nos, Iacobus, Dei gratia rex predictus, exposicione et supplicacione predictis benigne admissis, damus, concedimus et assignamus vobis, hominibus Ville Regalis predicte, per X annos continue venturos et a kalendas mensis ianuarii proxime venturi in antea computandos, omnes redditus nostris dicti loci Ville Regalis, convertendos in construendo muru ad deffensionem dicti loci, per duos probos homines ex vestris, quos fidelis noster P. de Libiano, baiulus generalis dicti regni Valencie, vel alius qui pro tempore fuerit baiulus dicti regni duxerint eligendos.
Mandantes per presentem cartam nostram dicto Petro de Libiano vel alii cuicumque qui per ipsi fuerit baiulus dicti regni, predictos redditus tradant et tradi faciant per dictos X annos.
Illis duobus probis hominibus ex vobis, qui ad hoc per eos fuerint deputati, qui redditos ipsos accipiant et convertant in construccione muri dicti loci, vobis tamen assecurantibus ydonee in posse dicti baiuli nostri Petri de Libiano, quod finito dicto tempori, redditus predicti valeant quolibet anno plus in medietate quam odie valeant ipsis redditibus hodie computatis, et valentibus octingentos solidos regalium.
Et sic teneamini nobis quod dicti redditus valebunt quolibet anno nobis de cetero mille sexcentos solidos regalium, transsacto decenio predicto.
Datum Dertuse VIIº idus septembris anno Domini Mº. CCº. XºC. IIIIº.
Nos Iacobus et cetera.
Ad instanciam et humilem suplicacione universitatis Ville Regalis, volentes quod pons qui iam inceptum est fieri in rivo de Millars veniant ad effectum, et ut dictus locus suscipiat incrementum, volumus et concedimus de speciali gratia dicte universitati, in auxilio operis dicti pontis, quod quilibet qui transitum faciet per dictam villam, sive per villam de Borriana equitando, solvat unum denarium, et quislibet pedester solvat obolum, et bestia de albarda obolum, semel in die, sic quod peccuniam inde proveniens ex predictis mitatur et convertatur in opere dicti pontis, bene et legaliter, et quod presens gratia duret ab hac presenti die que scribitur presens carta, usque ad tres annos proxime venturos et continue subsequentes, de quibus omnibus teneatur computare dicta universitas cum baiulo nostro regni Valencie generali.
Mandantes per presentem cartam nostram universis officialibus et subditis nostris, quod predicta omnia firma habeant et observent, et faciant ab aliis inviolabiliter observari per dictos tres annos, ut superius continetur.
Datum Morelle, pridie nonas madii anno domini Mº. CCCº. XIº.
Nos Iacobus. Attendentes vos iuratos et probos homines et universitatem ville Regalis, remisisse et concesisse et dedisse nobis, ad opus recuperandi et habendi villam predictam Ville Regalis, redditus, exitus et proventus ipsis, qui per nos venditi fuerint cum publico instrumento dilecto militi nostro Bernardo de Libiano, totam illam quantitatem peccunie in qua homines de Borriana et Castilionis Campi ipsius vobis per sentenciam nostram condempnati fuerunt, racione invasionis per eos facte contra vos et ipsam villam de Villa Regali, et racione dampnorum per eos vobis illatorum in eadem invasione; ideo, in emenda, compensacione et satisfaccione quantitatis peccunie supradicte, cum carta nostra presenti, gratis et ex certa sciencia, per nos et nostros enfranquimus et franchos facimus, liberos et inmunes vos, dictos iuratos, probos homines et universitate ville predicte de Villa Regali et terminorum suorum, cum omnibus rebus et bonis vestris, mobilibus et inmobilibus, tam habitis quam habendis, ad sex annos a die que nos a dicto Bernardi de Libiano ipsum locum et redditus, et alia iura ipsius recuperaverimus in antea, continue computandos, ab omni peyta, questia, subsidio, servicio, iuvamine mutuo, monetatico, exercitu, hoste et cavalcata et redempcione eorundem, et ab omni etiam quacumque exaccione regali, que modo aliquo dici vel nominari possit, excepta cena tamen quam nobis retinemus.
Ita quod infra dictos sex annos, vos vel vestri nobis vel successoribus nostris, non teneamini dare vel solvere, nec nos vel nostri a vobis vel vestris exigere vel habere possimus, aliqua racione vel causa, aliquid pro predictis vel aliquo predictorum; immo sitis inde liberi, quitii et inmunes per dictos sex annos, excepta dicta cena, prout superius est expressum.
Hanc autem franchitatem et inmunitatem facimus vobis, iuratis, probis hominibus et universitati Ville Regalis et terminorum suorum predictis, pure, libere et absolute, et sine omni condicione et retencione, excepta tamen cena predicta. Et sicut melius dici potest et intelligi, ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum intellectum.
Mandantes per presentem cartam nostram procuratoribus, baiulis, porteriis, iusticiis, collectoribus et universis aliis et singulis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc franchitatem, libertatem et concessionem nostram firmam habeant, et observent per dictos sex annos, ut continetur superius, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem vel aliquos contravenire faciant, consenciant vel permittant aliqua racione.
Datum Valencie, IIIIº kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. XIIº.
Noverint universi presentes pariter et futuri, quod nos, Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice ac comes Barchinone; considerantes quod regalis affectionem, benivolencie, subditos nostros speciali gracia decorare debemus, quos ad nostra servicia invenimus semper promptos; attendentes etiam vos fideles nostros iuratos, probos homines et universitatem ville nostre de Villa Regali, situate in regno Valencie, serviciis predecessori nostrorum et nostris laborasse fideliter et liberaliter institisse; ideo, ratificantes, approbantes et etiam confirmantes in omnibus et per omnia privilegium super hiis, per nos iam vobis concessimus quodque datum fuit Valencie, quarto nonas decembris anno Domini millesimo trescentesimo Xº; cum presenti carta nostra perpetuo valitura, gratis et ex certa sciencia, per nos et omnes heredes et successores nostros concedimus vobis, iuratis, probis hominibus ac universitati Ville Regalis predicte, presentibus et futuris, et successoribus nostris, ac etiam ordinamus et statuimus perpetuo, quod dicta villa nostra de Villa Regali sit semper de corona Aragonum, et quod per nos vel per aliquos heredes aut successores nostros, per vendicionem, permutacionem vel concambium, seu per aliquam aliam alienacionem, aliquo modo, causa, seu aliquam etiam racione, nunquam separetur nec possit a dicta corona Aragonum, ad certum tempus vel ad imperpetuum aliquatenus separari; nec redditus, exitus et proventus, ac alia iura nostra ipsius ville, per nos vel heredes aut successores nostros, aliquo modo vel aliqua causa, seu etiam aliqua racione, aliquatenus imperpetuum possint vendi, dari, concedi, impignorari, alienari, permutari, vel alio quovis modo in alterius iurediccione sive dominium transportari.
Et ut hec maiorem obtineant firmitatem, predicta omnia et singula nos, dictus rex, iurari fecimus per Deum et eius sancta quatuor evangelia, et anima nostra, per fidelem thesaurarium nostrum Petrum Marti in nostra presentia constitutum, tenere et observare firmiter, ac etiam inclitum infantem Iacobum, karissimum primogenitum nostrum iurari mandamus etiam et firmari.
Mandantes per presentem cartam nostram procuratoribus, baiulis, iusticiis ac aliis universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predictam confirmationem, approbationem ac ratificacionem nostram, firmam habeant et observent et faciant ab aliis inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem seu aliquos contravenire faciant, consenciant vel permitant aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram fieri iussimus, ac sigillorum nostri et dicti infantis munimine roborari.
Datum Valencie, pridie kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. duodecimo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone, qui predicta laudamus, concedimus et firmamus, et in anima nostra per dictum Petrum Marti iurari fecimus.
Sig+num infantis Iacobus, dicti domini Regis primogeniti, qui predicta laudamus, concedimus, firmamus et iuramus, presentibus nobili Blasio de Alagone, Garcia Simonis alumpno nostro, et Galcerando de Curte, apponitum hec ad mandatum nostrum per Petrum de Solerio infrascriptum, kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. XIIº.
Testes sunt: [1ª. col.] Iacobus dominus de Xericha, [2ª. col.] Artaldus de Luna, Artaldus de Orta, comendator Montisalbani, [3ª. col.] Franciscus Carrocius, Bernardus de Serria.
Fuit clausum per manum Petrum de Solerio.
Nos Iacobus, et cetera.
Volentes villam nostram de Villa Regali situata in regno Valencie suscipere incrementum; ideo, cum presenti carta nostra, gratis et ex certa sciencia, per nos et nostros concedimus vobis iuratis, probis hominibus et universitati dicte ville de Villa Regali, tam presentibus quam futuris, quod firam et mercatum, quam et quod ex concessione predecessorum nostrorum, et confirmacione nostra habetis et habere debetis in eadem villam, habebitis et teneatis, et haberi et teneri possit franche et libere, per vos et venientes ad dictos mercatum et firam per sex videlicet annos, a die que nos ipsam recuperaverimus a dilecto milite nostro Bernardo de Libiano, qui ea tenet racione venditionis per nos inde sibi facte, in antea continue computandos.
Ita, videlicet quod aliqui mercatores vel aliis in dictam firam et ad dictum mercatum venientes, non teneantur dum ipsam fira et ipsum mercatum durabunt, in introitu vel exitu eorundem, dare nobis vel nostris seu alicui loco nostri pro mercibus vel rebus quas ibi vendent seu ement, pedagium aliquod sive lezdam; immo sint inde franchi et liberi per sex annos superius expressatos.
Transactis vero dictis sex annis, iura nostra in eosdem fira et mercato, nobis et nostros remaneant semper salva.
Nos enim, per presentem mandamus procuratoribus, baiulis, iusticiis, lezdariis, pedagiariis et universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc concessionem et franchitatem nostram firmam habeant et observent ut continetur superius, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem vel aliquos contravenire faciant, consentiant vel permitant aliqua racione.
Datum Valencie IIIIº kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. XIIº.
Nos Iacobus et cetera.
Considerantes nos cum alia carta nostra enfranquimus et franchos et inmunes fecisse vos, universis et singulos homines nostros ville nostre de Ville Regali situate in regno Valencie, ab omni peyta, questia, subsidio, servicio, iuvamine mutuo, monetatico, exercitu, hoste et cavalcata et redempcione eorundem, et ab omni etiam quamcumque exaccione regali, exceptum tamen cena, ad sex annos completos et continue numerandos, a die ultra qua nos recuperare contigeret a dilecto milite nostro Bernardo de Libiano, villam predictam de Villa Regali, quam tenebat racione vendicionis per nos inde sibi facte, cum publico instrumento ut continetur in eo.
Considerantes etiam nos de presenti recuperase a dicto Bernardo de Libiano villam predictam de Villa Regali; ideo cum presenti carta nostra, laudantes et confirmantes vobis, dictis hominibus Ville Regalis, gratiam et franquitatem sex annorum iamdictam, utr in carta nostra iamdicta lacius est expressum; volentesque vos dictos homines Ville Regalis favore prosequi et gratia ampliari, cum presenti carta, gratis et ex certa sciencia, enfranquimus et franchos fecimus, quitios et inmunes vos, dictos homines nostros Ville Regalis, ab omni peyta, subsidio, iuvamine mutuo, questia, servicio, monetatico, exercitu, hoste et cavalcata et redempcione earum, et ab omnia etiam exaccione regali qui modo aliquo dici vel nominari possit, excepta tamen cena quam nobis retinemus, per qua anno quolibet fidelibus nostris Arnaldo Meseguer, camerario nostro, et Petro de Rege, de domo nostra, quingentos solidos barchinonensis per nos volumus, sine remissione aliqua, tribui et solvi a kalendas mensis augusti proximum venturis, ad duodecim annos continuo subsequentes, infra quos duodecim annos includuntur et intelligantur predicti sex anni per quos iam vobis franchitatem concesseramus, ut superius continetur.
Qua quidem franchitate vos usque nunc uti minime potuistis, cum prenominatus locus Villeregalis a dicto bernardo de Libiano recuperatus non fuerit usque modo, ita quod infra tempus predictum non teneamini nobis vel nostris aliquid solvere, quantumque racione vel causa ex ex predictis vel aliquo predictorum; excepta, ut predicitur, dicta cena.
Volumus preterea et nobis retinemus expresse, quod ratione franchitatis predicte per nos nunc noviter vobis facte pro nobis et nomine nostro, teneamini dare et solvere fidelibus nostris Arnaldi Meseguerii, camerario nostro, et Petro de Rege, de domo nostra, septem mille solidos barchinonensis, infra septem annos primo venturos, et a kalendis mensis augusti proxime venturis in antea continue numerandos, videlicet in unoquoque dictorum septem annorum in festo sancti Iohannis iunii mille solidos barchinonensis, quos nos eis dari et solvi concessimus, in auxilio emptionis per eos a nobis facte, de redditibus dicte ville nostre de Villa Regali, ad certum tempus, cum carta nostra ut continetur in ea.
Nos enim, per presentem cartam nostram mandamus procuratori, baiulis, iusticie, portariis et universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc franquitatem nostram firma habeant et observent ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem vel aliquos contravenire faciant, consenciant, vel permittant aliqua racione.
In testimonium autem et securitate omnium et singulorum predictorum, presentem cartam nostram vobis dictis hominibus Ville Regalis fieri et tradi mandavimus, nostri sigilli pendentis munimine roboratam.
Datum apud Manizes, XVIº kalendas augusti anno domini millesimo CCCº. XIIIIº.
Nos Iacobus, et cetera.
Attendentes vos enfranquisse cum cartis nostris, vos iuratos et universitatem hominum ville nostre de Villa Regali, ad duodecim annos ab omni exaccione regali, excepta cena tamen, prout hec in dictis cartis continetur; volentes vobis facere gratiam ampliare, cum presenti carta nostra, de gratia speciali concedimus vobis, dictis hominibus de Villa Regali, quod per unum annum post dictos duodecum annos continue subsequentes, non teneamini vobis vel vestris dare aliquid racione questie; immo per totum ipsum annum sitis inde liberi, quitii et inmunes.
Nos enim, per presentem mandamus universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, quod dictam gratiam et concessionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari.
Datum apud Manizes XVIº kalendas augusti, anno Domini millesimo CCCº. XIIIIº.
Nos Iacobus, et cetera.
Intellecto dilectum militem nostrum Bernardum de Libiano, tempore que tenebat villam nostram de Villa Regali, concessisse seu stabilisse cum carta sua, ad censum duorum morabatinorum, quod carnes per aliquos non fierent seu venderentur in dicta villa, nisi tantum in loco certo et in personam certam, tunc per eum constitutam et assignatam, ut hec in carta predicta sunt contenta; intellecto etiam predicta facta fuisse in dampnum hominum dicte ville; ideo, ad humilem supplicacionem pro parte vestrum hominum dicte ville nobis facta, cum presenti carta nostra volumus et concedimus de gratia speciali vobis, iuratis et hominibus ville predicte de Villa Regali et vestris perpetuo, quod cassatis et anullatis concessione et stabilimento predictis, factis de hiis per dictum Bernardum de Libiano, unusquisque vestreum possitis carnes facere et vendere in platea dicte ville de Villaregali, in tabulis videlicet que pro nobis teneretur et sunt censuale nostrum.
Ita quod vos et vestri perpetuo utamini predictis, prout melius et plenius ante concessionem seu stabilimentum predictum, per dictum Bernardo de Libiano factum uti consuevistis.
Nos enim, per presentem mandamus procuratori, baiulo, iusticie, iuratis et universis et singulis officialibus nostris, presentibus et futuris, quod hanc gratiam et concessionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant seu aliquem vel aliquos contravenire faciant, consenciant vel permittant, aliqua racione.
Datum in Maniçes, XVIº kalendas augusti, anno Domini millesimo CCCº. XIIIIº.
Noverint universi, quod cum coram excellentissimo et magnifico domino Iacobo, Dei gratia rege Aragonum, Sardinie et Corsice, ac comite Barchinone, causa seu questio uteretur inter universitatem hominum Burriane agentem ex una parte, et universitatem hominum Ville Regalis deffendentem ex altera, super eo quod dicta universitas Burriane petebat, quod cum dictus locus de Villa Regali essent situs et edificatus infra terminos Burriane, quos terminos illustrissimus rex Iacobus memorie recolende, avus dicti domini Regis nunc viventis dederat et concesserat dicte ville de Burriana et hominibus habitatoribus in eadem, et de iure et ratione idem loco de Villa Regali deberet esse subiectus dicte ville de Burriana tanquam capiti, et dicti homines de Villa Regali indebite contradicerent facere et recipere in posse iusticie de Burriane iusticiam complementum, contradicerent insuper contribuere pro modo hereditatum, quas possidebant a bonorum que habebant infra terminos Burriane predictos.
Cum universitate et hominibus dicte ville de Burriana, in omnibus et singulis exaccionibus et contribucionibus patrimonialibus vicinalibus, tam personalibus quam regalibus et publicis functionibus, quas dictam universitatem et homines Burriane oportebat facere et contribuere.
Et ideo, iidem homines Burriane petebant sentencialiter declarari predictum locum de Villa Regali fore et debere esse subiectum predicte ville de Burriana et universitati eiusdem, et ipsos homines de Villa Regali debere facere et recipere ius in posse iustice dicte ville de Burriana, pecierunt etiam predictos homines de Villa Regali sentencialiter condempnari et condempnatos compelli ad contribuendum cum dicta universitate et hominibus Burriane in omnibus et singulis exaccionibus et contribucionibus patrimonialibus, vecinalibus, tam personalibus quam regalibus et publicis funccionibus, quas dictam universitatem et homines Burriana facere et contribuire oporteret, pecierunt insuper declarari predictam universitatem et homines Burriane habere ius in omnibus et singulis supradictis.
Tandem idem dominus Rex, auditis partium racionibus presentibus Guillemo Ubach, Bernardo Berengarii, Petro Alfonsi et Guillermo de Manblella, sindicis et procuratoribus dicte universitatis de Burriana ex una parte, et Jordano de Calaçeit et Antonio Padrona, procuratoribus et sindicis dicte universitatis de Ville Regali ex altera, nomine dictarum universitatum procesit super predictis ad ferendam sentenciam in hunc modum:
Unde nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum supradictus, viso libello seu peticione oblata pro partem universitatis hominum de Burriana coram nobili Dalmacio de Castro Novo, tunc gerente vices procuratoris in regno Valencie pro inclito infante Iacobo, karissimo primogenito et generali procuratore nostro, contra universitatem hominum Ville Regalis, cuius libellis seu peticionis tenor sequitur in hunc modum:
Coram vobis, nobili Dalmacio de Castronovo, procuratore regni Valencie, conquerendo proposuit Guillermus Ubach, Bernardus de Claret et Petrus Alfonsi, sindici et procuratores universitatis et hominum Burriane, contra Iordanum de Calaceyt, qui dicitur iusticie Ville Regalis, et contra Berengarium Oçello, Borracium Colomer, Arnaldum Martini, Raimundum Guasch, qui dicuntur iurati Ville Regalis, et contra Bertrandum de Calaçeit, Petrum Loreta, Bernardum Juneda, Guillermum Juneda, Bernardum Çafont, Guillermum Oçello, et Petrum Scuder, et contra ceteros homines habitatores dicti loci de Villa Real, habentes possessiones et hereditates infra terminos Burriane infrascriptos, dicentes et asserentes contra eos quod dominus Iacobus, inclite recordacionis rex Aragonum, concessit dicte ville de Burriana quod haberet suos terminos sicut habere solebat tempore sarracenorum et tenebat; quiquidem termini sunt et erant de litore maris usque ad terminos de Bechin, et de Onda, et de terminis de Nules usque ad rivum de Millas, et etiam dedit et concessit dicto loco de Burriana totam illam terram que esta extra cequiam de Burriana, videlicet de la Rapita usque ad rivum de Almaçora, et inde usque ad Betxin. Dedit insuper dictus dominus rex Iacobus et concessit universis populatoribus de Burriana, qui tunc erant, et omni progeniei et posteritate eorum, aquas, erba, pascua et omnes hereditates franchas et liberas, et alia que ad usum homines pertinent universa.
Unde, cum dictus locus de Vila Real sit situs et edificatus infra iam dictos terminos Burriane, et sic de iure et ratione dictus locus de Vila Real sit situs et edificatus infra iam dictos terminos Burriane, et sic de iure et ratione dictus locus de Vila Real, sit et debeat esse subiectus dicte ville de Burriana tanquam capiti, et homines habitatores in dicto loco de Vila Real indebite contradicant facere et recipere in posse iusticia Burriana iusticie complementum, et contradicant insuper contribuere pro modo hereditatum quas possident, et bonorum qui habent infra terminos Burriane supradictos, cum universitate et hominibus dicte ville de Burriana, in omnibus et singulis exaccionibus et contribucionibus patrimonialibus, vicinalibus, tam personalibus quam regalibus et publicis funccionibus, quas dictam universitatem et homines Burriane oportet facere et contribuere.
Idcirco, dicti sindici et procuratores universitatis et hominum Burriane petunt sentencialiter declarari predictum locum de Vila Real fore et debere esse subiectum predicte ville de Burriana et universitate eiusdem, et predictus Jordanus de Calaçeit, qui dicitur iusticia, et alios supradictos dicuntur iurati et habitatores dicti loci de Vila Real, debere facere et recipere ius in posse iusticie dicte ville de Burriana, petunt insuper predictos homines de Vila Real sentencialiter condempnari, et condempnatos compelli ad contribuendum cum dicta universitate et hominibus burriane in omnibus et singulis exaccionibus et contribucionis patrimonialibus, vicinalibus, tam personalibus quam regalibus, et publicis functionibus quas dictam univerrsitatem et homines Burriane facere contribuere oportebit; petunt insuper declarari predictam universitatem et hominem Burriane habere ius in omnibus et singulis supradictis.
Et super omnibus et singulis supradictis, dicti sindici petunt eisdem fieri iusticie complementum, salvo iure addendi, minuendi, et cetera.
Protestantur attamen quod non astringunt se probaturos omnia in peticione contenta, set ea tantum que sibi suficiant de premissis.
Et visis exceptionibus pluribus et diversis contra dictam peticionem apponitis, et responsiones dicto libello seu peticioni facta pro partem dicte universitatis de Villa Regali; viso etiam procesu super predictis habito, et omnibus in eodem contentis in nostro consilio pleno disputatis, discussis, et examinatis, cum constet nobis pro processu predictum testes, instrumenta publica et alia legitima documenta predictam universitatem de Villa Regali et homines eiusdem universitates habuisse et habere iusticiam in dicto loco de villa Regali, sub cuius examine ius et iusticiam recipiebant et faciebant de se querelantibus iusticiam complementum, et etiam contribuebant per se et inter se in omnibus et singulis exaccionibus et contribucionibus tanquam non subiecta universitati de Burriana predicte, et predicta fecisse et tenuisse et observasse inter se a tanto tempore citra, quod secundum forum et rationem sunt exempti et liberati ab omni subieccione, servitute et iure subiecccionis, que universitas hominum de Burriana poterat et posset habere in et de predictis petitit, et in presens iudicium deductis, super universitate predicta de Villa Regali, et super hominibus eiusdem universitatis, et sic sint racione predicta et aliis pluribus extra subieccionem servitutem predictas, si quas in eas et super ipsis habebant dicta universitas et homines Burriana; idcirco predictis rationibus moti, et aliis pluribus que movere possunt et debent animum iudicantis, sentenciando pronunciamus predictam universitatem de Villa Regali et homines eiusdem universitatis, non [subesse] universitati Burriane et hominibus eiusdem Burriane, nec debere in posse iusticie Burriane, tanquam sui ordinarii iudicis iusticie complementum, recipere seu facere, nec contribuere, pro modo hereditatum quas possident, et bonorum que habent infra terminos Ville Regalis predicte, cum universitate et hominibus dicte ville de Burriana, in exaccionibus et contribucionibus patrimonialibus, vicinalibus, tam personalibus quam regalibus et publicis funccionibus, et super predictis predictam universitatem de Villa Regali et homines eiusdem universitates absentes, et predictos procuratores et sindicos eorum, presentes ipsorum nomine, per hanc nostram sentenciam absolvimus et super hiis et singulis predictorum predicte universitati de Burriana et hominibus eiusdem absentibus, et predictis eorum procuratoribus seu sindicis presentibus, eorum nomine, solicium perpetuum imponimus.
Per hanc tamen nostram sentenciam non intendimus preiudicium facere predicte universitate de Burriana et hominibus eiusdem, supere iure si quid habet in hiis et singulis que illustrissimus rex Iacobus, avus noster memorie recolende, concessit, retinuit, et salvavit predicte universitati de Burriana et hominibus eiusdem, in privilegio quod concessit predicte universitati de Villa Regali et hominibus eiusdem, super populacione et concessione terminorum eiusdem, ultra ea que in presenti iudicio sunt deducta.
Lata fuit hec sentencia in regali Valencie dicti domini Regis, presentibus dictus procuratoribus et sindicis dictorum locorum et presentibus etiam testibus inclito infante Alfonso, Dei gratia comite Urgelli, et vicecomite Agerensis, et nobilibus Atone de Montecatheno, Guillaberto de Scintillis, nec non Artaldus de Azlor, Petro de Boyl, consiliarii dicti domini Regis, et Petro de Villarasa et Omberto de Capitepontis, legum doctoribus et iudicibus curie eiusdem, et pluribus aliis.
In cuius rei testimonium presentem sentenciam fieri iussimus nostra bulla plumbea munitam.
Datum Valencie IIIIº nonas decembris anno Domini Mº. CCCº. XVIIº.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone predictis, qui hac sentenciam tulimus.
Sig+num Petri de Sala, auctoritate regia notarii publici per totam terram et dominacionem illustrissimi domini regis Aragonum, qui prelacione predicte sentencia interfui, et ipsam de mandato dicti domini Regis in forma publica redigi et scribi feci et clausi.
Nos, Iacobus, et cetera.
[Vo]lentes vos [univer]sis et singulis habitatores loci de Villa Regali et [ter]mini sui, ac quoscumque in ipso loco [et ter]mino hereditates habentes prosequi gratia et favore, tenore presentis carte nostre concedimus et confirmamus vobis domos sive hospicia, operatoria, molendina, furnos, operatoria ac hereditates et possessiones et terras quascumque, tam cultas quam heremas, que hodie tenetis et possidetis in dicto loco de Villeregali et termino suo, prout ea nunc habetis et possidetis.
Ita quod vos et [vestris] et [quibus] volueritis, a modo ipsa habeatis, teneatis et possideatis iure [integro] et tanquam ad nos spectanciam absque [mencio] in peticionis et inquietacionis nostre et successorum ac officialium nostrorum. Licet inde a nobis seu officialibus nostris, aut aliis auctoritatem habentibus, donacionem aut titulum alium hostendere non possitis.
Hanc autem concessionem et confirmacionem dictarum domorum operatorium, molendinorum, furnorum, [pa]tuorum, habere [ratum] possessionum et terrarum que hodie possidetis, vobis facimus de certa sciencia sub forma predicta, et sicut melius dici et intelligi potest ad bonum et sanum intellectum, et ad nostrum comodum et vestrorum.
Mandantes universis et singulis officialibus et subditis nostris, tam presentibus quam futuris, quod hanc concessionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent, ac faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium et robur perpetue fi[rmi]tatis, hanc [car]tam nostram vobis fieri et magestatis nostro sigillo appendicio iussimus comuniri.
Datum in loco de Uyl de Cona, IIII nonas aprilis anno domini M. CCC. octavo decimo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice ac comes Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] Guillermus de Montecatheno. [2ª. col.] Philipus de Salutiis, Dalmacius vicecomes de Rochabertino.
Sig+num Francisci de Bastida, predicti domini Regis scriptoris, qui de mandato ipsius feci et clausi.
Nos Iacobus et cetera.
Operi pontis Ville Regalis, cuius construccio vehementer necessaria extitit subvenire volentes, tenore presencium concedimus edificacioni eiusdem operis, cenam nostram quam annuatim in kalendas ianuarii percipimus in dicto loco de Villa Regali, per quatuor annos continue subsequentes.
Ita quod cena que in instantibus kalendas ianuarii nobis solvi debebat, et tenere trium annum subsequentium, in dicto opere convertantur.
Mandantes fidelibus nostris Arnaldi Messeguerio, camerario nostro, et Petro de Rege, de camera nostra, quibus de dicta cena pro parte vestra responderi convenit, quod cenam quatuor annorum predictam, per iuratos et universitatem dicti loci Ville Regalis, sub dicta forma retinere permittant convertendam per ipsos in opere pontis predicti.
Iidem, vero, iurati et universitas, obligent se ad faciendum opus predictum, antequam de dicta cena in aliquo respondeant eisdem.
In cuius rei testimonium, presentes fieri et sigillo nostro iussimus comuniri.
Datum Valencie, IIº kalendas ianuarii, anno Domini Mº. CCCº. XXº.
Noverint universi, quod nos infans Alfonsus et cetera.
Viso privilegio per dictum dominum regem concesso vobis, iuratis, probis hominibus et universitati Ville Regali, tenoris qui sequitur:
[segueix la transcripció del text de 1312]
Ideo, considerantes puram et sinceram confectionem ac promptam devocionem quam vos, dicti iurati, probi homines et universitas dicte ville, erga nos et predecessores nostros habuistis hactenus et habetis, dictum privilegium seu concessionem, ratum et gratum habentes, cum presenti carta nostra, per nos et nostros heredes et successores, laudamus, approbamus et ratifficamus, ac etiam confirmamus privilegium supradictum, et omnia et singula supradicta in dicto privilegio contenta, prout melius, lacius et plenius in ipso privilegio declarata sunt et expressa.
Promittentes per nos et nostros heredes ac successores, bona fide, quod predicta omniaet singula servabimus et custodiemus, et servari ac custodiri inviolabiliter faciemus, nec contra predicta vel aliqua predictorum veniemus, seu venire aliquem permittemus, aliqua racione.
Et ut predicta maiori gaudeant firmitatis, iuramus hec per Deum et eius sancta quatuor evangelia, manibus nostris corporaliter tacta.
Mandantes per presentem gerentibus vices nostros, nec non baiulis, iusticiis, iuratis, ceterisque officialibus dicti domini Regi et nostris, presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firmiter teneant et observent, et faciant ab aliis inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant, aliqua racione.
In quorum autem testimonium, presentem fieri iussimus nostri pendenti sigillo munimine roborari.
Datum Valencie, XIIIº kalendas marcii anno Domini Mº. CCCº. XXIIIIº.
Sig+num infantis Alfonsi, illustrissimi domini regis Aragonum primogeniti, eiusque generalis procuratores ac comitis Urgelli.
Testes sunt: [1ª. col.] Raimundus, Valencie episcopus. [2ª. col.] Iacobus dominus de Xerica, Arnaldus Rogerii de Pallars, [3ª. col.] Raimundus de Paralta, Guillermus de Cervilione.
Nos Alfonsus et cetera.
Tenore presentis carte nostre, recipimus et constituimus sub nostra speciali proteccione, guidatico, custodia et comanda vos, universitatem hominum Ville Regalis et singulares eiusdem, tragineros, cabaneos, bestiaria et omnia alia bona vestra, ubique habent et habenda, nec non pastores sive custodes ipsarum cabanearum et bestiariorum, cum omnibus bonis ipsorum ubique habitis et habendis.
Ita quod nullus de nostri confidens gratia vel amore, audeat vel presumat vos, dictam unviersitatem vel singulares eiusdem, traginerios, cabaneas, bestiaria seu alia bona nostra aut pastores sive custodes ipsarum cabanearum et bestiariorum vel bona ipsorum, invadere, capere, detinere, marchare, pignorare, gravare seu alias, modo aliquo molestare culpa crimine vel debitis alienis, nisi vos vel alii predicti fueritis principaliter vel fideiussorio nomine obligati, nec etiam in hiis casibus nisi in quantum forus fieri hec permitit, vobis tamen et dictis pastoribus et custodibus, et aliis predictis facientibus querelantibus de nobis et dictis pastoribus et custodibus, et aliis predictis, iusticiis complementum.
Mandantes per presentem procuratorem nostro generali eiusque vicesgerentibus, baiulis, subviccariis, iusticiis et subditis nostris, presentibus et futuris, quod huiusmodi proteccionem, guidatico, custodiam et comandam nostram, firmam habeant et teneant vobisque et aliis predictis observent, et faciant per quoscumque inviolabiliter observari ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Quicumque autem, a usu temerario ductus, contra presentem nostram proteccionem, guidaticum, custodiam et comendam venire presumpserit, iram et indignationem nostram, ac penam mille aureorum nostro erario applicandorum, absque remedio se noverit incursurum, dampno illato primitus et plenarie restituto.
In cuius rei testimonium, presentem cartam nostram vobis fieri iussimus nostro sigillo pendenti munitum.
Datum Valencie, nonas iunii anno Domini Mº. CCCº. XXº. nono.
Pateat universis, quod coram nobis, Alfonso, Dei gratia rege Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice ac comite Barchinone, comparuerunt noviter probi homines Ville Regalis, nobis humiliter supplicantes quod cum per illustrem dominum regem Iacobum, recordationis inclite abonum nostrum, fuissent eis quedam privilegia, de quibus infra sit mencio gratiose concessa, que per predecessores eius fuerunt postmodum confirmata, nos illa et libertates, franquitates et inmunitates, et alia in eis contenta, laudare, approbare, et etiam confirmare, de benignitate regia dignaremus; unde nos, volentes probos homines et universitatem ville predicte, propter fidem et legalitatem quam predecessores nostri nos in eis hucusque reperimus, et propter servicia que eis et nobis fideliter prestiterunt in eorum libertatibus et inmunitatibus confovere; viso quodam originali privilegio antiquo dicti domini regis Iacobi aboni nostri, sigillo magestatis sue pendenti munito, quod tamen erat propter vetustatem in sui parte confractum, cuius serie de verbo ad verbum noscitur esse talis:
[segueix la transcripció de la carta pobla de 1274]
Visis etiam duobus privilegiis sive cartis sigillis appendiciis illustrissimi domini regis Petri, recolende memorie avi nostri sigillatis, quorum tenores proprie sic notantur:
[segueix la transcripció dels privilegis de 1277 i 1279].
Visa etiam quadam carta serenissimi domini Iacobi recolende memorie regis Aragonum patris nostri, confecta per Matheum Botella, scriptorem eiusdem, data Barchinone II kalendas marcii anno Domini M. CC. nonagesimo primo, regnorum suorum Aragonum anno primo, Sicilie vero sexto, in qua idem dominus Rex laudavit, approbavit et etiam confirmavit universis et singulis hominibus Villerregalis, presentibus et futuris, imperpetuum, predictum privilegium dicti domini regis Iacobi aboni nostri eis concessi, et aliud privilegium sive cartam per dictum dominum regem Petrum avum nostrum eisdem concessum sive concessam, et clausum seu clausam per Raimundus Scorna, scriptorem predictum, et omnia in eis concessa, prout in eisdem privilegiis sive cartis lacius continetur, et prout melius inde usi fuerant, et sicut melius dici poterat et intelligi ad eorum et suorum salvamentum et bonum et sincerum intellectum.
Ea propter, visis et intellectis sollicite privilegiis sive cartis prelibatis, supplicationibus dictorum proborum hominum inclinati, cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro, per nos et omnes heredes et successores nostros, gratis et spontanea voluntate, predicta privilegia supra inserta, et dictam confirmationis carta dicti domini genitoris nostri, de qua sumaria supra sit mencio, et omnes libertates, franquitates et inmunitates, lezde, pedagii, mensuratici atque pense, et cetera in privilegiis seu cartis ipsis contenta, et generaliter omnia alia privilegia eis indulta nec non bonos usus et bonas consuetudines eorundem, tam dictis probis hominibus et universitati ville predicte, quam eorum posteritati et successoribus ibidem habitatoribus, presentibus et futuris, laudamus, approbamus, ratificamus et ex certa sciencia confirmamus, prout melius et plenius eis omnibus hucusque usi sunt et usi hactenus extiterunt.
Mandantes cum presenti carta nostra procuratoribus, vicariis, iusticiis, baiulis, çalmedinis, merinis, lezdariis, pedagiariis, nec non universis aliis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, quod presentem laudationem, approbationem, confirmationemque nostram, et omnia per nos supra concessa, firma habeant et observent, et ab omnibus faciant inviolabiliter observari.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri iussimus sigillo maiestatis nostre appendicio comunitam.
Datum Valencie, octavodecimo kalendas septembris anno Domini millesimo CCCº. XXº. nono.
Sig+num Alfonsi Dei gratia regis Aragonum, [Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone].
Testes sunt: [1ª. col.] Reverendus Petrus, Cesarauguste archiepiscopus, dicti domini Regis cancellarius, [2ª. col.] Iacobus dominus de Exericha, Iohannes Eximeni de Urrea, [3ª. col.] Otho de Montecatheno, Petrus de Exericha.
Sig+num Patri Magneti, scriptoris domini Regis predicti, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.
Pateat universis. Quod nos Alfonsus et cetera.
Ob gratiam et favorem curie generalis, quam de presenti celebramus regnicolis regni Valencie, et ad humilem supplicacionem universitatis hominum ville de Ville Regalis, qui abiecto foro Aragonum ad forum Valencie et eius observacionem noviter redierunt, absolvimus, diffinimus, remittimus et relaxamus universis et singulis officialibus predecessorum nostrorum et nostris, seu qui per eis aut nobis in villa de Villa Regali et eius terminis, usque in diem presentem quecumque tenuerunt, administrarunt, rexerunt seu exercerunt officia, contra quos de foro inquirere possumus, ac heredibus et successoribus eorum perpetuo et bonis eorum, omnem inquisicionem, accionem, questionem, peticionem atque demandam, et omnem penam civilem et criminalem et aliam quamcumque, quam contra eos et singulos eorum et bona ipsorum possemus facere, infligere, vel movere, ratione cuiuscumque excessus, criminis vel delicti, iniurii vel iniusticie, negligencie sive culpe late vel levis, quos quas vel que comiserint, intulerint aut perpetraverint hactenus in officiis que tenuerunt et amministraverunt, racione videlicet et occassione officiorum ipsorum.
Ita quod premissis de causis, aut alias, quomodolibet usque nunc in officiis ipsis comiserint vel deliquerint, non possumus contra eos inquirere aut ordinare vel extra ordinare, procedere aut eos capere, detinere, impedire, vexare, inquietare, impetere, convenire in iudicio vel extra, aut propterea pena aliqua condempnare. I[mm]o omnes et singuli et eorum heredes ac successores, cum omnibus bonis ipsorum, super p[re]dictis sint perpetuo absoluti, ipsis tamen facientibus conquerentibus de eisdem civiliter, ac via ordinaria dum taxat iusticie complementum.
Per presentem tamen remissionem, non intendimus relaxare quin illi ex predictis qua de gestis et amministrationis per eos nondum compotum reddiderunt ad reddendum racionem et compotum de eisdem, et reliqua restituendum nostre curie teneantur.
Mandantes cum presenti carta nostra procuratoribus nostris eorumque vices gerentibus, nec non universis et singulis offficialibus nostris et successorum nostrorum, presentibus et futuris, quod presentem remissionem, diffinicionem et relaxacionem nostram firmam habeant et observent, et eam faciant ab omnibus perpetuo ac inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Actum in ecclesia maiori beate Marie sedis civitatis Valencie, quarto idus ianuarii anno Domini millesimo CCC. XX. nono.
Pateat universis, quod cum nos Alfonsus et cetera.
Pridem cum privilegio nostro, confecto auctoritate fidelis scriptoris nostri Petri Marqueti, XVIIIº kalendas septembris anno subscripto, per nos et omnes heredes et successores nostros, laudaverimus, approbaverimus, et ex certa sciencia confirmaverimus vobis, probis hominibus et universitati Ville Realis, omnia privilegia regia vobis indulta, de quibus fuerunt ab integro aliquorum tenores in dicto privilegio nostro inserti, et de aliis fuit habita in effectu sumariam mencio in eodem. Et nunc, quia reiecto prorsus a dicta villa foro Aragonum, que titulo privilegii regii hactenus observastis ad forum et observancia fori Valencie, in hac presenti curia generali [que nunc] celebramus regnicolis regni Valencie, rediistis et ipsum de cetero teneamini observare, nobis duxeritis supplicandum, et [r]ursus dicta privilegia vobis confirmare r[eg]ali clemencia dignaremur, quamvis in aliquibus ex eisdem, de foro et observancia regni Aragonum [sit me]ncio specialis, cum ex eo non intendatis quod de cetero foris Valencie in aliquo derogetur, idcirco vestras supplicacionibus annuentes, omnia privilegia regia de quibus in dicto privilegio nostro sit mencio, ut est dictum, et omnes libertates, franquitates et inmunitates lezde, pedagii, mensuratici atque pensi, et aliorum vectigalium quorumcumque in ipsis privilegiis contentorum, et prout in dicto privilegio confirmacionis nostre plenius continetur, in quantum tamen premissa vel singula foris antiquis Valencie, vel etiam novis, in presenti curia per nos noviter editis, ac graciis et privilegiis per nos vobis in curia ipsa concessis non obviant, laudamus, approbamus, rattificamus, et ex certa sciencia confirmamus, prout melius et plenius eis omnibus hactenus usi estis.
Mandantes cum presenti carta nostra procuratoribus, vicariis, iusticiis, baiulis, çalmedinis, merinis, lezdariis, pedagiariis, ac universis aliis et singulis officialibus nostris, presentibus et futuris, quod premissa omnia et singula firma habeant et observent, et ab omnibus faciant inviolabiliter observari.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Actum in ecclesia maiori beate Marie sedis civitatis Valencie, quarto idus ianuarii anno Domini millesimo CCC. XX. IXº.
Sig+num Alfonsi Dei gratia regis Aragonum, et cetera.
Testes sunt qui presens fuerunt: [1ª. col.] Petrus de Luna, Raymundus de Ripellis, Berengarius de Vilariacuto. [2ª. col.] Bernardus de Podiatis, viceamiratus, Guillermus de Monteolivo, Eximinus de Ayvar.[3ª. col.] Raymundus d'Alentorn, Guillermus de Penafel, Gaucerandus Marqueti.
Fuit clausum per eundem Bononatum de Petra.
Pateat universis. Quod cum in prima publicacione presentis curie generalis, quam nos Alfonsus et cetera, nunc celebramus regnicolis regni Valencie, fuisset [eius] nobis cum instancia postulatum, quod villa seu locus de Vilareal, in quo servabatur forus Aragonum, reduceretur ad forum Valencie, qui est universalis lex et unica dicti Regni, nosque concessissemus ut homines dicte ville ad ipsam curiam [vocarentur] et [tunc fieret] quod per [dictam] curiam petebatur, ad quos si homines supradicti resisterent assignaremus duos iudiçes competentes, qui sine figura iudicii et omni appellacione remota, ad sumptus curie quod ad partem curie cognoscerent de predictis.
Tandem comparentibus ssindicis dicte ville in ipsa curia et ea durante, diversos cum electis ad tractandum negocie curie subierunt tractatus et convenientibus omnibus hinc inde ipsisque sindicis, abiecto prorsus a dicta villa et eius terminis foro Aragone, et libenter atque perpetuo amplectentibus et admittentibus dictum forum Valencie, et in hiis et aliis ad ipsius regni concordem redeuntibus unitatem, fuit nobis, tam per ipsos sindicos, quam per curiam supradictam humiliter supplicatum, ut habitantibus in dicta villa et eius terminis gracias et libertates subscriptas concedere dignaremur.
Unde nos, Alfonsus, Dei gratia rex supradictus, ob favorem prelatorum, nobilium, militum, civium et hominum villarum dicti regni Valencie, hodierna die nobiscum, in secunda publicacione fororum per nos noviter editorum, in ecclesia maiori beate Marie sedis civitatis Valencie congregatorum, de comuni consensu omnium predictorum, per presens privilegium, quod vim fori perpetuo volumus atque decernimus obtinere, concedimus dictis hominibus Ville Regalis et terminorum suorum, presentibus et futuris, quod eis remaneat salvum ius et usus percipiendi primiciam quam usi fuerint percipere, per hedificatione et reparacione ecclesie et aliorum comunium operum dicte ville. Ita quod per muttacionem dicti fori Valencie, eam non possit [ammitere] nec aliquod preiudicium generetur; immo nos et dicta curia, in quantum bono modo possimus ad retinendum eandem domus, et dare teneamur auxilium et favorem.
Item, concedimus quod illi qui in dicta villa et eius terminis, in suo proprio habent furnos, balnea, molendina cuiuscumque conditionis, tinturerias, adoberias, et etiam turnos cere, ea omnia habeant et possideant prout hodie illa habent, set de cetero non possint aliqua facere ex predictis, nisi in quantum forus Valencie id permittit. Possit etiam quilibet ex habitatoribus dicte ville, facere vel construere furnum in sua propria alcharea, ad coquendum panes suos et alios, in quo tamen habitantes in ceteris alchareis qui consueverunt coquere panes suos, vel alia, in furnis ville predicte, premissa non coquant vel coquere possint. Placet nobis etiam quod habeant franchas et quitias carniceriam, pescateriam, cequias et aquas et decursis aquarum, que sint sub administracione iuratorum ville predicte, prout ea omnia consueverunt habere.
Concedimus insuper dictis hominibus, quod [in] omnibus [stabili]mentis seu [con]cessionibus in emphiteosim factis hucus[que] in dicta villa et eius terminis, servetur prout est consuetum, quod iusticia dicte ville et non directus domus censualium vel possessionum, habeat ius distringendi, emperandi, ius faciendi, ac iudicem vel iudices assignandi, set in concessionibus et stabilimentis de cetero faciendis, forus Valencie observetur. In possessionibus tamen sitis vel limitacione alcharearum sitarum in termino dicte ville, servetur dominis alcarearum forus Valencie antiquis et novus, quo ad districtum et iurediccionem.
Concedimus etiam quod iusticie dicte ville qui consueverat recipere certa parte de caloniis et penis, fori et statutorum recipiat pro suo salario. De caloniis et proventibus ad nos spectantibus, ducentos solidos regalium Valencie annuatim, et de proventibus fiat ut in aliis locis regni Valencie est fieri consuetum.
Item, concedimus quod omnes hereditates et possessiones que usque in diem presentem ab aliquo vel aliquibus possideantur titulo donationis, venditionis, permutationis, institucionis vel legati testamentorum, aut alio quovis titulo, sint salve possidentibus eo iure quo nunc possiderunt ab eis, nec propter fori mutacionem plus iuris nisi id quod nunc habet aliquis consecutur, quod similiter decernimus de contractibus hactenus celebratis.
Concedimus etiam atque precepimus, quod ex eo quo in dicta villa Ville Regalis mensura bladi mutatur, quod ibi prout in civitate et locis aliis fori Valencie mensuraticum exsolvatur, preterea ducimus concedendum quod omnes hereditarii ac habitantes in dicta villa et eius terminis, solvant decimam eo modo que hactenus consueverunt.
Item, cum super sumptibus et contribucionibus vicinalibus solvendibus per religiosos, milites et generosos, habentes hereditates et possessiones in villa et terminis Ville Regalis, dudum inter eos et universitatem dicte ville, transactio, composicio seu stipulatio facta fuisset, concedimus quod ipsa transaccio seu composicio perpetuo observetur, prout in instrumento inde confecto noscitur contineri.
Ex uberiori etiam gratia, concedimus dictis hominibus Ville Regalis et eius termini, et eorum successoribus, imperpetuum, quod comprehendantur et gaudeant omnibus et singulis privilegiis, gratiis et libertatibus, tam per predecessores nostros quam nos concessis civitate [ac] ge[neral]iter villis regalibus dicti Regni, salvis concessionibus predictis et etiam infrascriptis.
Item, concedimus militibus et generosis qui ab hac die in antea populabunt vel e[me]runt possessiones in dicta villa et eius terminis, quod servetur eis gratia et concessio per nos facta ceteris militibus et generosis dicti regni Valencie, super emendis bonis sedentibus de realenco. Illi vero milites vel generosi, qui hodie populati sunt in dicta villa et eius terminis, in eo quod ipsi vel eorum successores ement de cetero in villa et terminis antedictis, habeant tercium decimi sicut habent in eo, quod emerunt hucusque.
Preterea, concedimus dictis hominibus quod decursus aquarum qui estorcinis vulgariter nominant, quique cequiis Ville Regalis consueverunt discurrere, usque ad confinia termini dicte ville, et deinde ad terminis Burriane, discurrant et fluant prout est hactenus assuetum, nec unquam ad partes alias possint diverti vel quomodolibet derivari.
Demum, concedimus ipsis hominibus, quod totam peccuniam provenientem ex peytis vel caloniis, quas cequierii et cavaçequie cequiarum ville predicte exigent, petent, atque recipient, convertantur perpetuo in reparatione et opere açuti cequiarium predictarum, et in [mudandis] et [apar]tandis cequiis antedictis, prout est hactenus fieri consuetum, nisi in contrarium appareat privilegium quod obsistat.
Predictos itaque concessiones et gratias facimus hominibus Ville Regalis predicte et eius termini, ac eorum successoribus imperpetuum, prout melius potest dici et intelligi ad comodum eorundem.
Promittentes per nos et omnes successores nostros, ac etiam iurantes per Deu, et eius sancta IIIIor. evangelia, corporaliter per nos tacta, quod premissa servabimus et faciemus perpetuo ac inconcusse servari, et non contraveniemus aut aliquem contravenire aut contrafacere faciemus, consenciemus, aut etiam permittemus.
Mandantes inclito infanti Petro, karissimo primogenito et generali procuratori nostro, ac eius vices gerentibus et universis aliis et singulis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod premissa omnia et singula firma habeant et observent, et ab omnibus faciant inviolabiliter observari.
In cuius rei testimonium, presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra iussimus comuniri.
Actum in ecclesia maiori beate Marie sedis civitatis Valencie, quarto idus ianuarii anno Domini Mº. CCCº. XXº. IXº.
Sig+num Alfonsi Dei gratia regis Aragonum et cetera, qui premissa concedimus et iuramus.Testes sunt qui presentes fuerunt: [1ª. col.] Petrus de Luna, Raimundus de Rippellis, Berengarium de Vilariacuto. [2ª. col.] Bernardus de Podiatis, viceamiratus, Guillermus de Monteolivo, Eximinus de Ayvar. [3ª. col.] Raimundus de Alentorn, Guillermus de Penafel, Gaucerandus Marqueti, et plures alii.
Fuit clausum per Dominicum Bononatum de Petra.
Nos Alfonsus et cetera.
Attendentes in loco de Villa Regali aliquos domos esse necessarios ad subscripta, et volentes propterea vos, probos homines dicte ville gratia prosequi et favore, damus et concedimus vobis,, ex nunc, quinque ex nostris operatoriis sitis in dicta villa, ex illis videlicet per quorum singulo semel cum [orto] cuiuslibet nobis prestatur et debere prestari, pro censu unus morabatinus auri quolibet anno. Ita vide[licet] quod duo ex ipsis operatoriis assignentur curie, et duo carce[rii] seu capcioni ac domus carcer[ar]ii s[eu] custodis captorum. Et relique almutino ville predicte. Quequidem operatoria predictis officii assignata, sint ex tunc francha, quitia et libera, ab omni censu et alio iure nostro, salvo nobis censu ipsorum [or]torum extenuando tamen et moderando pro rata dictorum operatorium per baiulum nostrum regni Valencie generalem.
Nos enim, ex tunc damus atque remittimus, partem dicta operatoria contingentem in quinque morabatinis predictis.
Mandantes cum presenti carta nostra baiulo regni Valencie generali, quod presentem concessionem, donacionem et remissionem nostram, observet et faciat observari, et dicta assignet operatoria ad premissa.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum in ecclesia maiori beate Marie sedis civitatis Valencie, quarto idus ianuarii anno Domini millesimo CCCº. XX. nono.
Nos Alfonsus et cetera.
Attendentes qualiter ad instanciam procuratoris nostri fiscalis regni Valencie, coram dilecto consiliario nostro Guillermo de Jaffero, legum professore, iudicte ad hec per nos delegato, fuit mota questio contra iusticia, iuratos ac universitatem Ville Regalis, eo quia asserebatur ipsos indebite molestari nobilem Blancham de Scintelles et homines suos in solvento peytas, et quia dirui et demoliri fecerunt tabulam carnicerie, et ceperunt carnificem alqueree de Bon Retorn dicte nobilis, et abstulerunt baculum sive signo regio sagioni eiusdem nobilis, et [......] etiam quia contra forum et mandatum penalia eis facta per gerentem vices procuratoris citra Rivum Uxonis usi fuerint criminali et civili iurediccione in dicta alcharea, et empararunt aliqua censualia dicte nobilis, et preceperunt laboratoribus ne laborarent in terris alcharee eiusdem.
Et nunc, pro parte iusticie, iuratorum ac universitatis Ville Regalis predicte, nobis fuerit cum instanciam supplicatum, ut cum ipsi si in aliquo processerunt ex predictis, non [......] malicie, verum etiam pro conservacione nostre iur[edic]cionis extitit attemptatum, dignaremur erga eos nos habere graciose pariter et benigne; nos certificati de predictis supplicacionibus huiusmodi favorabiliter inclinati, tenore presentis carte nostre absolvimus, diffinimus, remittimus et relaxamus iamdictis iusticie, iuratis et universitati Ville Regalis et singularibus eiusdem, omnem accionem, questionem, peticionem et demandam, et omnem penam civilem et criminalem, et aliam quamlibet quam contra ipsos vel eorum aliquem possemus facere, proponere, vel movere, ac etiam infligere racionibus supradictis vel aliqua earundem. Ita quod sive in predictis vel earum aliquo, culpabiles fuerint sive non, deinde ne[...]ant adversus iusticiam, iuratos ac universitatem predictam vel singulares eiusdem, petitio aliqua fiere seu demanda, imo sitis inde penitus et perpetuo absoluti.
Mandantes per presentem dictis iudici et fiscali nostro, ut a peticione premissorum cessent penitus et desistant, et in ea aliquatenus non procedant.
Mandamus etiam procuratori nostro eiusque vicesgerentibus, iusticiis, baiulis, ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris, quod absolucionem, diffinicionem et remissionem nostram huiusmodi firmas habeant et observent, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri iussimus, nostro sigillo appendicio comunitam.
Datum Terrachone, septimo kalendas marcii, anno Domini millesimo CCCº. XXXº. primo.
Noverint universi, quod nos Alfonsus et cetera; attendentes qualiter nunc in armata viginti galearum, quas ad Dei servitium pro deffensione regnorum nostrorum in civitate Valencie facimus preparari, celerius posset complementum habere venditionem fecimus certo precio, cum carta gratie nobili Bonaventure uxori nobilis Petri de Xericha, de loco Ville Regalis, et de castro de Madrona, cum suis [......] prout in cartis nobis factis lacius continetur; idcirco, nolentes quod lapsu temporis dicte gracie dicta venditionis [.....] valant ullo modo, tenore presentis carte nostre, sub virtute iuramenti per nos inferius prestiti, convenimus et promittimus vos, iuratis ac universitati dicte ville, quod ex peccunia dictis impositionis, tam antiqua quam noviter ordinata in civitate et regni Valencie, loamus seu redimemus villam iamdictam infra tempus gratie supradicte; iurantes hec per Deum et eius sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta.
Et nichilominus iurari fecimus amministratores dicte imposicionis, quod ex peccunia dicte imposicionis loant aut redimant villam iamdictam, et non obtinebungt a nobis seu aliqua alia persona preces aut mandata, que possint predictis in aliquo obviare, nec obtentas aut obtentam a nobis per aliquem obserbavunt.
Fecimus etiam iurari et iuratos civitatis Valencie, ac per decem ex sindicis civitatis eiusdem, quod super predictis dabunt opere et operam, una cum dictis amministratoribus, taliter quod villa ipsa infra tempus dicte gratie in omni [......] [......] seu redimi valeat, nec eis venditio perturbari valeat ullo modo. Denique iurari fecimus per dilectos consiliarios nostros, Gondisalvi Garcie, Philipus de Boyl thesaurarius, Petrum Marti, magistrum rationalem, Arnaldum de Moraria vicecancellarium, et Bononatum de Petra, notarium nostrum ac sigillum nostrum tenentem, quod nobis non [consulant] aliqui in contrarium premissorum, neque admittant in compoto, aliquod signent vel impediant literas aliquas que premissas valeant quomodolibet repugnare.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri, et sigillo nostro apendicio iussimus comuniri.
Datum Valencie VIIº idus febroarii, anno Domini millesimo CCCº. XXXº. secundo.
Nos Alfonsus et cetera.
Volentes vos, iuratos, probos homines ac universitatem Ville Regalis favore prosequi gratiose, huius scripti nostri serie concedimus ac promittimus vobis, quod pro illo anno quo a nobili Bonaventuram, uxore nobilis et dilecti nostri Petri de Exericha, luemus et redimemus dictam villa, quam una cum castro de Madrona ei vendidimus cum carte gratie, a vobis peytam minime exigemus, quin pocius de questia illius anni remissionem vobis integre faciemus, licet ipsam a vobias possemus exigere vel habere.
In cuius rei testimonium, presentem inde fieri iussimus nostro sigillo munitam.
Datum Valencie VIIº idus febroarii, anno Domini millesimo CCCº. XXXº. secundo.
Pateat universis, quod nos Alfonsus et cetera. Considerantes qualiter nunc in tra[ct]atu vendicionis per nos facte cum carta gratie, nobili Bonaventure uxori nobilis et dilecti nostri Petri de Exericha, de [loc]o Ville Regalis et castro de Madrona, fuit per vos, iuratos, probos homines et universitatem Ville Regalis, cum instantia supplicatum, ut concessiones subscriptas vobis facere de clementia regia dignaremur.
Ea propter, vestris supplicatrionibus in hac parte favorabiliter annuentes, tenore presentis carte nostre, sub virtute iuramenti per nos inferius prestiti, convenimus et promittimus vobis dictis iuratis, probis hominibus et universitati dicte ville, quod in generali curia per nos incolis regni Valencie primo celebranda dante Deo, laudando, ratifficando et confirmando privilegia quod iam inde habetis cum alio privilegio nostro, concedimus, ordinabimus et iurabimus, quod nos vel successores nostri ullo unquam tempore non separabimus dictam villam a corona regia, aut dominatione, proprietate vel possessione nostra vel nostrorum, neque unquam nos vel nostri vendimus, permutabimus, transfferemus, impignorabimus aliqua racione vel causa, etiam necessitates seu alienabimus ad imperpetuum, vel ad tempus merum aut mixtum imperium capcionem, cohercionem aut iurediccionem dicte ville, baronibus, militibus sive sanctis, civibus dominibus villarum, nec alicui alii persone cuiuscumque conditionis existant.
Promittimus etiam vobis, quod in dicta generali curia primo in civitate vel regno Valencie celebranda, confirmabimus et iurabimus omnia privilegia, cartas, gratias generalia et specialia, dicte universitati per nos aut predecessores nostros concessa seu indulta, cuiuscumque conditionis existant, que tamen foris Valencie quos per curia generali iurastis et aliis in ipsa curia editis seu concessis obiviare minime vidantur.
Promittimus inquam vobis dictis iuratis, probis hominibus et universitati Ville Regalis, quod in dicta prima generali curia ordinabimus et etiam nunc concedimus, quod universitas dicte ville votetur ad curias generalis in dicto regno Valencie celebrandas. Iu[ra]mus itaquod per Deum et eius sancta quatuor evangelia, manibus nostris corporaliter tacta, predicta omnia et singula attendere et complere, et in aliquo non contrafacere vel venire aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Datum Valencie VIIº idus febroarii anno Domini millesimo CCCº. XXXº. secundo.
Noverint universi, quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone; considerantes excellentissimum dominum Alfonsum, dive recordacionis regem Aragonum genitorem nostrum confirmasse vobis, probis hominibus et universitati Ville Regalis, libertates et inmunitates infrascriptas, cum carta sua eiusque sigillo magestatis regie comunita, continencie subsequentis:
[segueix la ratificació de privilegis de 1329]
Nuncque vobis, pro parte vestri, proborum hominum et universitatis Villeregalis prefate, extiterit humiliter supplicatum, ut franchitates et inmunitates predictas, ac confirmaciones earum iuxta ipsarum tenores vobis confirmare et ratificare, de benignitate regia dignaremur; nos, vero, volentes vos tanquam regnicolas nostros et benemeritos gaudere privilegiis, libertatibus, franchitatibus et aliis supradictis inmunitatibus et privilegiis, tenore presentis carte nostre privilegia antedicta, franchitates, libertates, inmunitates in eis contentas et declaratas, et etiam alia privilegia vobis per predecessores nostros reges Aragonum concessa, nec minus bonos usus et consuetudines eorum, ac confirmaciones ipsorum laudamus, approbamus, ratificamus et etiam confirmamus vobis, dicti probis hominibus et universitati ville predicte et vestris successoribus inibi habitatoribus, tam presentibus quam futuris, prout in cartis dictorum privilegiorum et confirmationum eorum seriosius continetur, et prout eis hactenus melius et plenius usi fuistis.
Mandamus itaque per presentem cartam nostram procuratori nostro generali, eiusque vices gerentibus, vicariis, baiulis, iusticiis, çalmedinis, merinis, pedagiariis, lexdariis, ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris, quatenus laudationem, ratificationem et confirmacionem nostram huiusmodi firmam habeant, vobisque observent, et ab aliis observari inviolabiliter faciant, iuxta ipsius continencia et tenorem, et non contraveniant aliqua racione.
In quorum testimonium, presentem vobis fieri iussimus nostri sigilli munimine roboratam.
Datum Valencie, nonas septembris anno Domini M. CCCC. XXX. VI.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, comitisque Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] inclitus infans Iacobus, comes Urgelli et vicecomes agerensis, predicti domini Regis frater; [2ª. col.] reverendus Petrus, Cesarauguste archiepiscopus, cancellarius; reverendus Valencie episcopus; [3ª. col.] Alfonsus Rogerii de Loria, Jaufridus Gilaberti de Crudiliis.
Pateat universis, quod nos, Petrus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, et cetera; attendentes quod licet iuxta privilegia per illustres progenitores nostros reges Aragonum memorie recolende indulta civitati et regno Valencie, nos infra XXX dies post nostre coronationis insignia, debuissemus in civitate Valencie generalem curiam celebrasse regnicolis dicti regni; verum tamen aliis arduis que nostram presentiam requirebant in regno Aragonum negociis occupati, premissa hucusque nequiverimus adimplere; quamvis iurati et sindici civitatis Valencie ad iuris eiusdem civitatis et regni ac habitantium in eodem conservationem et comodum nobis cum instrumentis publicis fuerint protestati; premissis tamen negociis actore domino feliciter expeditis generalem curiam in dicta civitate Valencie pro statu pacifico et tranquillo eiusdem civitatis et regni indiximus atque providimus celebrari; non intendentes nec volentes aliquid preiudicium generari civitati et regno predictis, vel privilegiis suis propter dilationem adventus nostri ad dictam civitatem Valencie, et inceptionis dicte curie generalis, in quaquidem curia die subscripta convenientibus prelatis, nobilibus et militibus ad ipsam curiam convocati, nec non iurati et sindicis civitatis, villarum, atque locorum ipsius regni subscripti, et aliorum civium et habitancium in civitate et regno predicto multitudie copiosa; idem iurati et sindici nobis humiliter supplicarunt ut foros Valencie antiquos et novos, libertates et privilegia eis predictos predecessores nostros concessa, ac bonos usus et consuetudines eorundem ipsis confirmare atque concedere dignaremur; nos igitur predecessorum nostrorum semitas laudabiles imitantes et inherentes vestigiis eorundem, iustum arbitramur et equum et ex iusticie debito ac virtute tenemur, ut leges et foros antiquos et novo editos per eosdem, ac concessiones et privilegia per ipsos indulta inviolabiliter observemus; considerata insuper conditione civium et incolarum regni predicti qui constanti legalitate conspicui et natia fidelitate preclari multa et ardua nobis et nostris predecessoribus accepta servia prestiterunt; ex quibus regali munificencie largitatem uberius promeretur et effecti sunt digni, ut gratiarum nostrarum, prerrogativa et speciali favoris beneficio perfruantur; certificati plenissime et instructi de foris, privilegiis, libertatibus, consuetudinibus et bonis usibus, quos et que predecessores nostri vobis habitatoribus civitatis et regni prefati, tam presentibus quam futuris hactenus concesserunt.
Ideo nos, Petrus, Dei gratia rex Aragonum supradictus, mente deliberata et spontanea voluntate, ac ex certa sciencia et consulte, per nos et nostros cum hoc privilegio nostro perpetuo valituro, laudamus, approbamus, confirmamus, concedimus ac donamus vobis, predictis universis et singulis civibus ac probis hominibus et omnibus habitantibus in civitate et regno Valencie menoratis, tam presentibus quam futuris, omnes foros vestros Valencie antiquos et novos, omniaque privilegia et libertates, et bonos usus et consuetudines, qui et que per illustrissimos ac magnificos principes dominum Iacobum, abonum, dominum Petrum pro avum, dominum Alfonsum per avum magnum, dominum Iacobum avum, ac dominum Alfonsum genitorem nostros recordationis inclite reges Aragonum successive vobis data et concessa hactenus extiterunt, sive generaliter sive specialiter, predicta et singula iamdicte civitati vel cuilibet villarum et locorum regni predicti data fuerint et concessa.
Promittentes vobis universis et singulis habitatoribus civitatis et regni prefati, et super sancta Dei quatuor evangelia et crucem Domini Nostri Ihesuchristi a nobis corporaliter tacta, sponte de presenti iuramus quod predicta omnia et singula per nos et nostros vobis inviolabiliter observabimus, prout continetur in foris et privilegiis antedictis, ac si specialiter et expresse ac de verbo ad verbum specificata, declarata, et scripta, ac specialiter expressata et in presenti privilegio ea omnia extitissent, et quod nunquam nos vel successores nostri contra predicta vel aliquid predictorum in aliquo veniemus vel venire aliquem faciemus aut permitemus racione aliqua sive causa.
Ad hec nos, Bartholome Mathoses, Macarius Muntaneri, Dominicus de Claramonte, Bartholomeo Sarriano et Guillermus d'Espigol, iurati civitatis Valencie, Guillermi de Sancta Columba, Iacobus Scribe, Raymundus Costa, Guillermus Mir, Petrus Columbi, miles, Raymundus de Solerio, Iohannes Scribe, Bernardus Gomir, Bartholomeus Fabre, senior, Dominicus de Montesono, Berengarius de Codinachs, Romeus Gueraldi, Bernardus Comitis, Iacobus Tolsani, Bernardus Iohannis, Guillermus de Magencosa, Guillermus Rabaça, draperius, Berengarius de Podio, Arnaldus del Box, Dominicus de Cedrelles, Gregorius Sunonis, Guillermus Iuncar, Franciscus Foch, Guillermus Gençor, Bartholomeus de la Cambra, Thomas de Granillaris, Berengarius Gueraldi, Guillermus de Montessono, Iacobus Laupart, Guillermus Mathei, Michael de Turri, Michael de Rabaçaquens, Adam de Iaro, et Iacobus de Montealbo, sindici et procuratores universitatis dicte civitatis Valencie; Bernardus Sancii et bernardus de Gussargues, sindici et procuratores universitatis ville Xative, Dominicus de Palaco, et Petrus de Bruscha, sindici et procuratores universitatis ville Morelle, Guillermus Busqueti et Bartholomeus Robaldi, sindici et procuratores universitatis ville Muriveteris; Jacobus de Martorello, iuratus, et Iohannes Galindo, sindici et procuratores universitatis ville de Algezira; Bernardus Rovira et Marcus Renard, sindici et procuratores universitatis ville Burriane, Iacobus Mathei, iureperitus et Laurentius Petri, sindici et procuratores universitatis ville Castilionis; Bernardus de Fonte et Berengarius Loreta, sindici et procuratores universitatis Ville Regalis; Aymericus Donat et Dominicus Feltrer, sindici et procuratores universitatis ville de Liria; Matheus Sthephani et Iohannes Garcesii de Liori, sindici et procuratores universitatis ville de Alpont; Berengarius Masquaroni et Iohannes Iaufridi, sindici et procuratores universitatis ville Cullarie; Petrus Ruvio, vicinus Valencie, et Ferrer de Blanis, iuratus de Adamuç, sindici et procuratores dicti loci de Adamuç; Sanccius Petri de Castiell, et Iohannes Petri de Rovella, sindici et procuratores universitatis Castriabib; acceptantes pro nobis et locis aliis regni predicti humiliter, devote, ac cum reverentia debita laudationem, approbationem, confirmationem, concessionem, et donationem supra contentas, ac nobis civitati et predicto regno et universitatibus eius concessas per vos serenissimum dominum regem predictum in presentia nostra pro nobis et dictis universitatibus, promittimus et iuramus per Deum et crucem Domini Nostri Ihesuchristi, ac sancta Dei euvangelia, corporaliter per nos tacta, predictos foros Valencie ac consuetudines tenere perpetuo et inviolabiliter observare. Et nichilominus, tam pro nobis quam pro universitatibus civitatis, villarum, atque locorum supradictorum, iuramus super crucem et euvangelia supradicta a nobis et quolibet nostrum tacta, fidelitatem dicto domino regi Petro, tanquam regi regni Valencie domino nostro, sicut veri ac naturales vassalli suo vero ac naturali regi et domino astricti sunt et tenentur. Et ex virtute dicti iuramenti, promittimus vobis in omnibus parere et obedire vobisque servare et omnia in quibus et qui veri ac naturales suo vero ac naturali regi ac domino servare tenentur, iuxta formam fidelitatis contentam in foris Valencie supradictis.
In quorum omnium testimonium nos, Petrus, Dei gratia rex predictus, presentem duplicatam, unam videlicet pro nobis, et aliam pro vobis inde fieri et bulla plumbea nostra iussimus comuniri.
Que acta fuerunt in ecclesia cathedrali sedis Valencie, die inceptionis celebrationis ipsius curie quam legebant XVIII kalendas octobris, anno domini Mº. CCCº. XXXº. VIº.
Nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum et cetera. Cum incumbat oficio nostre regie dignitatis, quam sua pietate divine providencie imprescrutabilis altitudo regnorum culmine decoravit, ipsorum noxia submovere et utilia procurare, ut excluso a nobis negligentie sono sic circa conservandam unionem regnorum ipsorum et iura regalia et corone sedula diligencia vigilemus, ut talenti nobis traditi iustam reddere racionem et conspectu domini valemaus; animadvertentes igitur qualiter ex munifficiis largitionibus, concessionibbus temporalibus et perpetuis venditionibus, permutationibus et aliis alienationibus per progenitores nostros reges Aragonum illustres, factis pluribus personis de castris, villis, seu locis, redditibus, iuredictionibus atque iuribus suis, ob impensa per ea sibi servicia ex gratitudinis debito et alias multa pericula damna et scandala dictis regnis et eorum incolis, et specialiter infrascripto regno Valencie et habitatoribus eiusdem preparata existunt, quodque etiam redditus et iura dictorum regnorum sunt adeo diminuta, quod regali preheminentie et statui eiusdem, nec non toti rei publice de necessitate opus ut ea que ex predictis penes nos sunt vel ad manus nostras tenemus regie nostre diademati conservemus, et subiectorum nostrorum oppressionibus que nonnunquam ex necessitatibus fieri compelluntur, in quantum poterimus obviemus, volentesque ut ad ea tenenda ac observanda firmus obligemur nobis legem imponere; ea propter tenore presentis carte nostre perpetuo valiture, sub virtute iuramenti hodierni die in generali curia quam regnicolis dicti regni Valencie celebramus per nos prestiti, gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate, per nos et successores nostros perpetuo, ad supplicacionem tocius generalis curie prelibate statuimus, decernimus, ordinamus atque sanccimus, et etiam promitimus bona fide regia, quod non dabimus, concedimus, vendemus, infeudabimus, inpignorabimus, permutabimus, assignabimus, obligabimus in totum vel in partem, aut quocumque iure meo vel titulo alienabimus aut comitemus seu in alium transfferemus, aut quomodolibet dividemus, abdicabimus, segregabimus, aut separabimus per nos, vel quemcumque alium, mediate vel immediate, a iure, dominio, vel proprietate nostri et nostrorum, et a corona nostra regia, ad certum tempus, violarium beneplacitum vel ad imperpetuum, castra, villas, seu loca inferius nominata infra dictum regnum Valencie situata, nec aliqua seu aliquas eorundem, videlicet castrum et villam Xative, castrum et villam, aldeas et loca Morelle, castrum et villam Muriveteris, villam Alzezire, villam Castilionis, villam Burriane, villam de Vilaregali, castrum et villam Lirie, castrum et villam de Alpont, castrum et villam de Adamuç, castrum et villam de Castroabib, castrum del Poyo infra terminum de Alpont situatum, castrum et alchareas de Madrona, castrum et villam Cullarie, castrum et villam, alchareas et loca Corbarie, castrum et villam de Penaguila, castrum, villam, alchareas et loca de Guadalest, castrum et villam de Castalla, castrum et villam de Saxona, locum vel loca aliqua situata in parte dicti regni Valencie ultra Saxonam, seu terminos, aut partem dictorum castrorum, villarum et locorum, vel alicuius eorundem, redditus, exitus, proventus, merum vel mixtum imperium, iuredictionem civilem aut criminalem vel aliam quamcumque iuredictionem altam velbaxiam sive promiscua, regalias, potestates, questias, cenas, hostes vel cavalcatas, monetaticum, ius appellationum et alia quecumque iura etquocumque nomine censeantur dictorum ac superius nominatorum castrorum, villarum, alcharearum vel alicuius aut aliquorum ex eis.
Imo, sub virtute iuramenti predicti, promitimus bona fide regia ipsos seu notarii infrascripti legitime stipulantis, paciscentis et recipientis, pro heredibus et successoribus nostris et aliis quorum interest vel interesse potest aut poterit in futurum, quod omnia supradicta et singula conservabimus et tenebimus perpetuo corone regie continue et inmediate incorporata, afixa, coniuncta, aplicata, annexa pariter et unita, nec alicui seu aliquibus palam vel occulte, verbo vel scriptis concessionem vel donationem, obligationem seu assignationem de predictis vel aliquo predictorum faciemus, nec fieri concedemus aut consentiemus in diminutionem vel mutationem aut derogationem statuti seu provisionis predicte.
Decernentes irritum et inane et prorsus carere viribus et effectu ac nullius momenti existere si secus a nobis vel quocumque successore nostro quomodolibet fuerit atemptatum; in quo casu quidquit contra hoc factum seu atemptatum fuerit scienter vel ignoranter, ineficax et nullius valoris sit possitque a nostris successoribus omni tempore, et absque alicuius cause cognitione et alicuius partis citatione ac cuiuslibet obstaculo irritari, revocari, ac penitus anullari de facto, sicut de facto factum existeret.
Et ut premissa tenacius observetur, iuramus solemniter per nos et nostros, per crucem Domini nostri Ihesu Christi et eius sancta quatuor euvangelia manibus nostris corporaliter tacta, predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta, tenere, complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri, et nunquam in aliquo contrafacere vel venire iure aliquo, causa, vel racione.
Inhibentes expresse sub interminatione divini iudicii ac divine maledictionis, et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis Aragonum, Valencie et comitatus Barchinone, ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta, contra ea vel eorum aliquid non veniant, faciant vel atemptent, aut fieri consenciant vel permitant dicto verbo vel facto aut alio quovis modo; quinymo in inicio sui novi dominii seu nove sucessionis vel etiam si antea iurari haberet, antequam prelati, richi homines, milites, cives et burgenses, ac homines villarum seu aliqui alii de predicto regno Valencie sibi faciant seu prestent iuramentum fidelitatis vel homagium, aut aliam recognitionem per feudis vel alia qualibet racione, aut sibi in aliquo obediant seu respondeant, ipse heres vel successor nostri et nostrorum im predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit, per se et suos laudet, confirmet et aprobet ac publice iuret statutum, sanctionem, ordinationem ac provisionem nostram huiusmodi, et usque quo ipsam laudationem, confirmationem et approbationem predictorum omnium et singulorum faceret, et iuramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento, prenominati vel aliqui ex eis non teneant ipsis iuramentum fidelitatis prestare vel homagium facere sibi obedire aut in aliquo respondere.
Et si per aliquem cuiuscumque conditionis vel status pro premissis vel aliquo premissorum sacramentum fidelitatis vel homagium, seu alia quevis obligatio facta esset, antequam predicta, ut est dictum, laudata et approbata essent et iurata per quemvis novum dominum heredem et successorem ut pertangitur, non valerent et pro non factis penitus haberent.
Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis, richis hominibus, militibus, civibus, burgensibus, hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris regni predicti Valencie, presentibus et futuris, servanda, tenenda atque complenda, imponimus et iniungimus sub debito naturalitatis et sub fide, homagio et fidelitate ac iuramento quibus nobis astricti existunt, sub quibus iniungimus eisdem quod alicui ordinationi seu mandato in contrarium facto vel fiendo, per nos vel quemvis successorem nostrum in regnis et comitatum predictis non obediant, immo quibuscumque ordinationi et mandato in contrarium factis et faciendis resistant et penitus contradicant.
Retinemus tamen et salvamus nobis et successoribus nostris, quod si per evidenti utilitate et comoditate vel necessitate urgenti, videlicet pro defensione regnorum et terrarum nostrarum, vel pro expugnatione seu ofensione hostium nostrorum, opporteret nos vel successores nostros ire vel mitere equitum vel peditum comitivam infra dicta regna et terras nostras vel extra, possimus aliquid seu aliqua ex castris et locis superius nominatis, exceptis tamen castris et villis Xative, Morella cum aldeis suis, Muriveteris, Alzezire, Castilionis et Burriane ac Cullarie et iuribus et pertinenciis universis et singulis ipsorum castrorum et villarum, et cuiuslibet eorundem, ad cognitionem videlicet nostri seu nostrorum successorum, cum assensu tamen tocius generalis curie in dicta civitate Valencie publice celebrande, et non alias impignorare seu alienare ad certum tempus tamen, prout utilitas seu necessitas prelibate id ducerent exposcendum; predicto tamen statuto, sanctione et provisione nihilhominus permanente in sua plenissima roboris firmitate.
In quorum testimonium presens privilegium nostrum inde fieri et butla nostra plumbea iussimus roborari.
Datum in ecclesia cathedrali beate Marie sedis Valencie, die inceptionis dicte curie, qua legebant XVIII kalendas octobris anno Domini Mº. CCCº. XXXº. VIº.
Noverint universi, quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum et cetera; considerantes serenissimus dominum Alfonsi, dive recordacionis regem Aragonum genitorem nostrum, fecisse vobis, iuratis, probis hominibus et universitati Villeregalis, promissionem subscriptam, cum carta sua eiusque sigillo pendenti munitam, continencie subsequentis:
[segueix el document de 7-2-1333]
Nuncque nobis, ex parte vestri, iuratorum, proborum hominum et universitatis predicte, extiterit humiliter supplicatum, ut permissionem regiam supradictam, ad efectum de benignitate regia ducerentur; nos itaque, supplicacioni vestre foventes benigne, attendentes nos vobis fecisse iam confirmacionem de privilegiis, libertatibus, franchitatibus et inmunitatibus et confirmacionem earundem, per predecessores nostros reges Aragonum indultis et factis, vobis ut in carta dicte confirmacionis plenius continetur; idcirco, tenore presentis carte nostre, per nos et successores nostros volumus et concedimus vobis, probis hominibus et universitate Villeregalis predicte, quod vos et successores vestris, habitatores loci ipsius et terminorum suorum, sitis imperpetuum de corona et dominio regnorum Aragonum et Valencie.
Promittentes vobis quod neque villam predictam, neque vos vel successores vestros, habitatores eiusdem et terminorum suorum, ullo unquam tempore separabimus, permutabimus seu segregabimus a dominio et corona regnorum nostrorum predictorum, ante a dominacione, proprietate seu possessione nostra vel nostrorum, neque vendemus, transfferemus, impignorabimus, alique racione vel causa etiam necessitatis, seu alienabimus ad imperpetuum vel ad tempus merum et mixtum imperium, cohercionem, capcionem seu iurediccionem dicte ville, baronibus, militibus sive sanctis, civibus, hominibus villarum, nec alicui alii persone cuiuscumque condiciones existat, et quod vocabimus vos ad curias generales per nos in dicto regno Valencie celebrandas.
Et predicta omnia et singula promittimus per nos et successores nostros imperpetuum observare, attendere, complere ac vobis observari, facere, et nunquam in aliquo contravenire.
Mandantes per presentem privilegium nostrum universis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc concessionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium, presentem cartam nostram vobis fieri iussimus, sigillo nostri pendentis munimine roboratam.
Datum Valencie, XIIº kalendas ianuarii, anno Domini Mº. CCCº. XXXº. VIº.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, comitisque Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] inclitus infans Iacobus, comes Urgelli et vicecomes agerensis, dicti domini regis frater; [2ª. col.] reverendus Petrus, Cesarauguste archiepiscopus, cancellarius, Raymundus Valencie episcopus; [3ª. col.] Arnaldus Rogerii, comes pallariensis, Jauffridus vicecomes de Rocabertino.
Nos Petrus et cetera.
Ad supplicacionem humilem vestri, proborum hominum Villaregali, tenore presentis concedimus vobis et licenciam impartimur, quod quicumque vicinus loci eiusdem possit construere seu construi facere in frontaria domorum suarum, versus carrerias publicas, precoria seu annaya sexdecim palmarum in altum, ad melioramentum et pulcritudine dicte ville, non obstante foro Valencie, qui in talibus viginti palmorum [.....] [.....]
Mandantes cum presenti gerenti vices procuratoris in regno Valencie, et universis aliis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, vel eorum locatenentibus, quatenus licenciam nostram huiusmodi firmam habeant et observent, et non contraveniant aliqua racione.
In cuius rei testimonium, presentem nostro sigillo munitam vobis fieri iussimus atque tradi.
Datum Daroce, VIIIº idus septembris, anno predicto [anno Domini Mº. CCCº. XXXº. septimo.].
Nos Petrus; attendentes quod muri Ville Regalis valde indigent reparacione, et quantum utili et necesarium fore conspicimus circa huiusmodi reparacionem debite providere; idcirco, tenore presentis, providendum et concedendum ducimus vobis, iuratis et probis hominibus dicte ville, quod imponatur per vos et ad vestri bonum arbitrium, moderata imposicio in villa eadem et cuiuslibet locis termini ipsius, scilicet in pane qui per flaquerias seu [......] vendetur, nec non vino et carnibus que interficiantur in dicto loco et terminis eiusdem, iuxta modum et formam imposicionis antique in dicta villa et regno Valencie imposite. Ita, quod totum id quod ex ipsa imposicione pervenerit per tres annos, numerandos in antea continue, a die qua imposicio que per nos vobis concesa extitit finierit, ponatur et convertatur in reparacionem dictorum murorum et [propugnatelorum] ville pretacta, per illos videlicet probos homines dicte ville per nos ad hec deputandos.
Qui ipsorum murorum operari nuncupetur, quique operari teneantur recipere et colligere quicumque ex dicta imposicione pervenerint, et illud ponere et converter in reparacionibus antedictis. Et de hiis que idem operarii, ex imposicione iamdicta receperit et administraverit et converteret in ipsis reparacionibus, teneantur reddere racionem et compotum in posse illius aut illorum quos ad hoc duxerimus deputandos.
Mandantes cum presenti gerenti vices procuratoribus in regno Valencie, nec non iusticiis et baiulo dicte ville, ceterisque officiallis et subditis nostris, presentibus et futuris, quod concessionem nostram hanc per tempus predictum firmam habeant et observent, faciantque ab aliis inviolabiliter observari. Nichilominus super exigendo et colligendo imposicionem premisam, suum auxilium prehabeat et favorem, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant. In cuius rei testimonium presentem fieri iussimus nostro sigillo munitam.
Datum Ilerde VIº kalendas iunii anno Domini Mº. CCCº. XXXº. VIIIº.
Nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum et cetera.
Obtentu vestri proborum hominum, universitatem civitatis et omnium singularium villarum regni Valencie, pro quorum parte fuit nobis humiliter supplicatum, cum presenti privilergio nostro firmiter valituro, per nos et nostros perdonamus, remittimus ac etiam relaxamus, universis et singulis quibuscumque qui in dictis civitatis, villis, vel earum aliqua iusticiatus, mustaçafatus, aut alio quecumque ospicia regia et alia rexerunt et exercuerunt, vel de cetero exercebunt, contra quos pretextu dictorum officiorum et etiam meri officii, inquisitio facta fuit, vel est imposterum facienda omnes et singulas ignorancias, culpas vel negligencias quas necligenter hactenus in tenendo et exercendo dicta officia comisserunt et sunt de cetero comissuri.
Nos enim, per nos et nostros promittimus vobis et vestris, probis hominibus supradictis, quod nunquam nomine nostro vel nostrorum, contra predicta memorata officia exercentes, in fine dicti sui regiminis vel aliter, racione ignorantiarum culparum et necligenciarum predictarum fiet questio, petitio, vel demanda, in iudicio vel extra, aut alios quoquomodo, nisi tamen ig[noran]cie [cul]pe vel necligencie predicte, per corrupcionem facte fuerint seu comisse, vel alios privatus propter eas paciatur, vel passus fuerit dispendia vel dampna; et de hoc congruatur nisi hii contra quos corrupcio facta fuerit vel dampna passi, ante motam controversiam vel post, ante litis contestationem remittere voluerint, ipsam comittenti ignorantiam, culpa, necligenciam sive dampnum, inter quo officiales, notarios curiarum nostram seu dictorum offficialium comprehendi volumus et iubemus.
Mandamus per presens privilegium nostrum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod omnia et singula supradicta, prout superius continetur, teneant firmiter et observent, et contra [ea] vel eorum aliqua non veniant, vel aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium, presenti carte nostre sigillum nostrum appendicium iussimus apponendum.
Datum [Dertuse] nonas octobris anno Domini millesimo CCCº. XXXº. septimo.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, comitisque Barchinone.