Deu privilegis de la ciutat de Huesca
23 de febrer de 2008
Incorporem deu privilegis referents a la ciutat de Huesca, dels segles XII i XIII, transcrits a partir de l'edició del professor Carlos Laliena, alguns dels quals són bàsics per entendre el desenvolupament del municipi al llarg d'aquell període de temps
(Crismó). In Dei nomine et eius gratia. Ego Ranimirus, Dei gratia rex, facio hanc cartam franchitatis seu ingenuitatis ad vos totos francos de Osca qui ibi estis populatores vel qui ibi venturi estis. Placuit michi libenti animo et bona voluntate et volo ut de isto die in antea non detis lezda in tota mea terra, quam modo habeo vel in antea adquirere potuero. Similiter, si aliquis ex vobis comparaverit de meos villanos et mauros sive de iudeos casas, terras, vineas aut aliquid de sua hereditate, quod habeatis illum liberum et francum, sive francos sive cavalleros; et si hereditatem aliquam emeritis de aliquo homine, sive de cavalleros sive de mauros etiam de iudeos, et tenueritis illam uno anno et uno die et quae non sit vobis caloniata, non respondeatis inde a nullo homine de hoc seculo, sed omni tempore habeatis illam ad vestram propriam hereditatem, salva mea fidelitate. Et quae sucurratis mihi a setio de castello cum pane de IIIes dies. Et insuper addo vobis hoc donativum, ut amplius non habeat balneolum de vinum in Osca. Similiter dono per singulos annos mille solidos ad illo muro adobar, de meas redditas de Osca.
Facta carta mense setembrio, era Mª Cª LXXª IIª. Regnante rex Ranimirus in Aragon et in Suprarbe et in Ripacorza. Fortun Galinz in Osca, Bertran in Xeia, Castan in Bel.
Testes sunt Garcia Xemenons de Grostan et suo filio Garciarcez et Lop F(ortungons) de Alber, Grarciarcez de Osca, Fortun Garcez et Maza, Banz Fr(...)gereis de Iacca, Sanz Ap(on)s, domnus Enneco capellanus.
Ego Ranimirus, rex, hanc cartam laudo et corroboro et hoc signum + manu mea facio.
Hoc est translatum verasciter scriptum:
"In Christi nomine et eius gratia, ego Ramon Belenguer, comite de Barcelona, atorco et confirmo illos foros et illos donativos quos rex Petrus et rege Ranimiro dedit ad illos homines de Osca, et illos mille solidos quod dedit per illos muros adobar de illas reditas de Oscha unoquoque anno. Et ego Ramon Belenguer, comite de Barcelona, dono ad illos estatores de Osca quod non donnent lezda in tota mea terra quod modo habeo et in antea, Deo volente, adquiram.
Era Mª Cª LXXª V est facta ista carta.
Signum Raimundi comes".
In Dei nomine et eius gratia. Ego Adefonsus, Dei gratia Aragonensium rex, filius Raimundi Berengarii, comes Barchinonensi et princeps Aragonensi, cui sit requiem, facio hanc cartam donacionis et confirmacionis vobis totos cavalleros et burgenses et omnes homines de Oscha, tam maioribus quam minoribus. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et addorco et afirmo vobis illos foros et illos donativos quod rex Petrus et rex Ranimirus et Raimundus comes, pater meus, quibus sint requiem, quod habeatis et possideatis illos firmos et securos, sicut illos dederunt vobis et sunt scriptos in vestras cartas quas vobis illos fecerunt. Similiter dono et addorco vobis de meas redditas de Oscha per ad illos muros addobar per singulos annos mille solidos, sicut vobis dederunt rex Ranimirus et Raimundus comes, pater meus.
Signum regis + Ildefonsi.
Facta carta et addorgamento apud civitatem quam vocitant Oscha, in mense agusto, era Mª CCª.
Sunt testes, visores et adiutores de hoc superius scriptum, domino episcopo Barchinonense et domino episcopo Cesaraugustano et don Marco, senior de Oscha, et Galin Garceç de Petra Selce, iusticia, et don Frontin et Pelegrin et Loferrenc, don Ramon de Pueio, don Pere de Alcala, Sancio Fortuniones de Fruella, Garcia Robalt, domino episcopo Ilerdense et don Petro de Castellaçolo et don Palaçino.
Ego Andreo de Agierbe, scriptor, sub iussione domini mei regis, hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.
Privilegio del mercado. Et que los mercadores foranos posen dentro el muro de piedra
.
Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et statuimus imperpetuum quod mercatum cuiuslibet generis cibarie et almudinum et pensum nostrum mutentur, et sint infra muros lapideos civitatis Osce, in loco videlicet in quo baiulo, çavalmedine, justicie et juratis melius videbitur expedire, et ibi sal, lana et linum vendantur et omnes cibarie, et nunquam de loco illo mercatum mutetur.
Statuimus etiam quod omnes mercatores et alii homines qui Oscensis civitatem de cetero aduxerint aliquas mercaturas, teneantur infra muros lapideos hospitare; nec aliquis habitator extra muros lapideos audeat aliquem vel aliquos mercatores qui deferant mercaturas de quibus pedaticum dare debeat hospitare.
Datum Osce, tercio nonas aprilis, era millesimma CCª Lª XXXª. Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maiorice et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: F[errandus], infans Aragonum, P[etrus] Cornelii, G[uillelmus] de Angularia, Eximinus de Focibus, A[ssalitus] de Gudal.
Signum Guillemoni Scribe, qui mandato domini regis hec scribi fecit loco, die et era prefixis.
Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone el Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros, volumus, concedimus ac etiam statuimus in perpetuum quod de cetero quilibet anno in festo Omnium Sanctorum eligantur in civitate Osce octo jurati qui regant et gubernent bene et fideliter civitatem predictam; quam electionem faciant viginti probi homines de melioribus dicte civitatis et viginti de mediocribus, et illi qui per unum annum jurati extiterint postea per tres annos continue venturos in ipso officio nullatenus revertantur; qui jurati, in fine anni, teneantur reddere compotum de omnibus qui administraverunt infra dictum annum predictis electoribus qui eos eligent in juratis, ut dictum est.
Volumus etiam et statuimus in perpetuum quod omnes tallie exercitum vel aliquorum aliarum regale exaccionum que in Osca fient, de ceteri fiant in simul predictos juratos et consiliarios, sic quod consiliarii sine juratis nec jurati sine consiliariis non possint procedere aliquid in eisdem nisi hec fieret de mandato nostro set ipsas tallias faciant omnes in simul et facere teneantur.
Mandantes baiulis, justiciis et juratis, çalmedinis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et contra non veniant nec aliquem venire permitant unquam aliquo tempore, aliquo modo vel aliqua racione.
Datum Ilerde, Vº nonas julii, anno Domini millesimo CCº LXº primo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt P. de Montecatheno, R. de Çaguardia, Gaucerandus de Pinos, Blaschus de Alagone, Ferricius de Licana.
Sig+num Petri de Capellades qui [mandato domini] regis pro domno G., Dei gratia episcopo Ilerde, cancellario suo, hoc scribi fecit et clausit loco, die et anno prefixis.
De la feria
.
Noverint universi quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, damus et concedimus vobis universis civibus et habitatoribus civitates Oscensis et vestris successoribus in perpetuum quod in eadem civitate faciatis quolibet anno nundinam sive feriam que duret per octo dies ante festum Pentecostes et per VIIem die continue sequentes, ita quod omnes et singuli ad ipsam feriam venientes sint per dictos quindecim dies ab omni pedagio ipsius civitatis liberi et inmunes, nec racione aliquorum debitorum etiam si principales essent debitores seu fideiussores pro aliis obligati possint conveniri, detineri vel molestari tunc [.....] nisi specialiter essent inter eo trahentes conventum quod in ipsa feria debita huiusmodi salventur.
Guidamus etiam et asseguramus et sub nostra custodia recipimus specialiter omnes venientes ad ipsam feriam cum omnibus mercibus, bonis ac rebus suis, que ad ipsam feriam apportabunt et inde reportabunt inveniendo, stando et etiam reddeundo.
Mandantes firmiter nostris subditis et aliis universis in terra nostra constitutis ut hoc guidaticum nostrum custodiant et observent. Siquis autem contravenire presumpserit iram et indignacionem nostram et insuper penam mille morabetinorum ipso facto se noverit incursurum, quod fisco nostro volumus applicari, dampno nichilominus et injuria cui illata fuerit penitus restitutis.
Datum Çuarie, XVIII kalendas januarii, anno Domini millesimo CC LXX sexto. Signum Petri, Dei gratia regis Aragonum.
Testes sunt Sancius de Antillon, Gilabertus de Crudiliis, Atho de Focibus, Berengariis Guillelmi de Entença, Artaldus de Alagone.
Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros statuimus et concedimus vobis toti universitati civitatis Oscensis et vestris successoribus in perpetuum quod de cetero omnes collecte que fient in civitate Oscensis tam super redemptionibus exercituum quam super quibuslibet aliis exaccionibus regalibus et vicinalibus colligentur et leventur per solidum et per libram et non aliquo alio modo et quod omnes jurati seut (sic) alii officiales qui sunt vicini seu habitatores Osce qui de nostro servitio sive signo fuerint, ponant et mittant et ponere ac mittere teneantur in omnibus predictis collectis partem eorum per solidum et per libram sicut alii vicini sive cives eiusdem civitatis.
Mandantes firmiter juratis et omnibus officialibus, probis hominibus ac toti concilio civitatis predicte, presentibus et futuris, quod hoc statutum et constitucionem nostram firmam habeant et in perpetuum observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observare et contra non veniant nec aliquem venire permitant aliquo modo vel aliqua racione, non obstantibus aliquibus privilegiis seu litteris contra hoc statutum et concessionem nostram a nostra curia emanatis seu etiam emanandis.
Quicumque autem contra hoc statutum sive concessionem nostram venire attemptaverit iram et indignacionem nostram et penam ad arbitrium nostrum sine remedio aliquo se noverit incursurum.
Datum Tirasone, IIIº nonas julii, anno Domini millesimo CCº Lº sexto. Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Garçias Romei, Egidius Garcez de Açagra, Egidius de Rada, Sanccius de Antillone, Eximinus de Urrea, Eximinus Petri de Arenoso, Eximinus de Navascos, Michaeli Petri, Justicia Aragonum.
Sig+num Jacobi de Monteiudayco, qui mandato domini regis pro domino fratre A. episcopo Valencie, cancellario suo, hoc scripsit loco, die et anno prefixis.
Noverint universi quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, concedimus vobis probis hominibus et universitati civitatis Osce quod possitis quolibet anno in Osca, dum nostre placuerit voluntati, eligere sex probos homines in juratos, scilicet duos de manu maiori, et duos de manu mediocri et alios duos de manu minori. Quod quidem juratos cum eos eligeritis teneamini presentare çalmedine nostro Osce et jurent ipsi jurati in posse dicti çalmedine quod bene et fideliter ac utiliter aministrent negociis comune civitatis que inter eos aministrari debeant et tractari, ad conservacionem et utilitatem jurisdiccionis nostre, et in consiliis suis, quando eis necessarium fuerint, possint petere de probis hominibus civitatis, sed ipsi probi homines non sint deputati ad illud consilium sed mutentur, ita quod semper non petant eosdem ipsos ad ipsa consilia, et in omnibus consiliis et ordinacionibus suis teneantur petere et recipere çalmedinam nostrum, vel locus eiusdem tenentem aut assessorem çalmedine supradicti, et dent consilium dicto çalmedine quandocumque ab ipso inde fuerint requisiti. Verumtamen dicti jurati per se absque presencia et requisicione dicti çalmedine, vel alterius loco eius, possint facere et ordinare tallias, computa et collectas, quos inter se facere voluerint ac etiam ordinare, et in fine cuiuslibet anni teneantur reddere compotum de aministracione et aliis sex qui anno sequenti electi fuerint juratos.
Datum Ilerde, idus decembris anno Domini millesimo CCº LXXº octavo.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum. Testes sunt comes Fuxensis, P. H. comes Impuriarum, Artaldus de Alagone, G. de Angularia, Rodericus Eximini de Luna.
Sig+num Petri Marchesii, scriptoris domini regis predicto, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.
Constancia, Dei gratia regina Aragonum. Dilecto suo P[etro] Martini de Artasona, notario nostro et Justicie Aragonum, salutem et dilectionem.
Mandamus et dicimus vobis quatenus simile cum consilio juratorum et proborum hominum civitatis Osce ordinetis quod curia çalmedine teneantur in aliquo loco civitatis ipsius quod vobis melius videatur ad comodum et utilitatem nostri et tocius universitatis, et si forte videretis quod predicta curia teneri possit ubi tenebatur prius sine dampno et preiudicium jurium nostrorum, ordenetis iam tenere ibidem.
Datum Barchinone, Vº idus januarii, anno Domini Mº CCº LXXXº secundo.